HISTORIA LIBRI DANIELIS

CAPUT XV: De Habacuc

#Habac. I#Habac. II#Habac. III.

Porro Habacuc fuit de tribu Simeon. Hic praevidit captivitatem Jerusalem futuram, et advenientibus Chaldaeis fugit in Sostratenam, et erat incola in terra Israel. Descendentibus vero reliquiis Judae in Aegyptum, quasi peregrinabatur in terra sua; et scripsit. Et in principio operis causatur adversus Deum, cur impius vastasset populum Dei, et sanctuarium ejus cum ipse clamaret, et non exaudiretur. Sed in consolationem aperuit ei Dominus calamitates circumstantium nationum futuras per Nabuchodonosor, longe majores, et tandem ipsum Nabuchodonosor periturum, et ita a murmure conversus est ad preces. Et ostendit illi Dominus adventum Christi dicens: Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit. Et imprecatus est Habacuc Nabuchodonosor inter plurima dicens: Vae qui potum dat amico suo mittens fel, et inebriat eum, ut aspiciat nuditatem ejus; quod fecit Nabuchodonosor Sedeciae. Ultimo scripsit canticum: Domine, audivi, etc.Hic dum ferret pulmentum messoribus, dixit domesticis suis: Ibo ad terram longinquam, cito redibo. Si tardavero per dies, ferte cibum messoribus. Et cum fuisset in Babylone subito supervenit messoribus. Intellexit autem, quod celeriter esset populus a Babylone reversurus. Unde patet longe post liberatam Susannam esse factum. Signum autem reditus dedit his qui in Judaea erant, quod visuri essent lumen in ruinis templi, ultimamque templi desolationem praedixit, quod gens occidentalis hanc esset actura. Tunc inquit: Velamen Sancti sanctorum scindetur, et duarum columnarum epistylia auferentur, et quo sint nullus agnoscet. Ipsa vero in eremo adducentur, et eos in ultimo, qui persecutionem sustinent a serpente, illuminabit Dominus sicut a principio. Et mortuus est Habacuc, et sepultus in agro proprio solus. Porro de Daniele quantum supervixerit post reditum populi in Judaeam nescimus. Defunctus autem, et sepultus est in spelunca regali solus cum gloria. Hic est Daniel, qui dedit signum in montibus super Babyloniam dicens: Quando pars montium arborea fumigabit, veniet finis Babyloniae; quando vero velut ignis ardebit, finis erit universae terrae; quando ad partem noti aquae decurrerint, revertetur populus ad terram suam. Quod si fluxerit sanguine erunt homicidia Belial in universa terra.